- ANATOLIA
- ANATOLIAGall. ANATOLIE et NATOLIE, pars Asiae, aliter Asia minor. Aliis, praeter Asiam minorem, Capadociam, Galatiam, Paphlagoniam, Pontum, Bithyniam, Lyciam, Paphyliam et Ciliciam continet. Quidquid nempe inter Pontum Euxinum et mare Mediterraneum quod Cyprum alluit, intercipitur. Forte, ab Α᾿νατολη Constantinopoli enim versus ortum est. Nic. Lloydius. Aliis dicitur, quod Mari Mediterraneo eiusque accolis Europaeis ad Ortum obiaceat, plane ac hodie nunc Italorum Levante, h. e. Oriens, se habet, cuius nomine patres Asiae Mari Mediterraneo vicinas ipsasque remotiores ab Occidente Insulas Maris istius, intelligunt. Terminatur ab Ortu Armeniâ et parte Syriae, cetera Pontus Euxinus, Propontis, Archipelagus et Mare Mediterraneum cingunt. Provinciae olim eius numeratae, Primo Pontus et Bithynia. 2. Asia minor, in specie sic dicta (alicubi enim et totam Natoliam ita vocatam videre est) eaque comprehensae Phrygia, Mysia, Lydia, Caria, item Aeolis, Doris et Ionia, a Graecis olim habitatae. 3. Lycia, 4. Pamphylia. 5. Cilicia, quam Belsiae aut Lugdunensi territorio in Gallia assimilat Bellonius Observation. l. 2. c. 100. 6. Cappadocia. 7. Galaria et Paphlagonia. Quibus fere respondent,Provinciae Anatoliae regionis hodie ita dictae:Chiutale. Becsangil, Sarcum et Gremian Alidinelle Menteseli. Carmania. Amasia, Anadole, Suvas et Genech. Roni, Bolli. Mediis saeculis Imperatorum Graecorum, aliis divisionibus distracta fuit, tulitque Imperium Trapezuntinum, a Trapezunte, sede regia, quae hodie Trebisonde, ita dictum. In Chiutale, aut Ponto urbes sunt Scutari, quae olim Chalcedon, Nicomedia, Prusia seu Bursa etc. In Asia minore seu Sarcum Smyrna, Auctor Anonymus Hist. Terr. Obris Geogr. et Civ. Vide quoque hîc infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.